Adae de Sancto Victore: In assumptione Beatae Mariae sequentia



Ave Virgo singularis,
mater nostri Salutaris,
quae vocaris Stella Maris,
   stella non erratica:
nos in hujus vitae mari
non permitte naufragari,
sed pro nobis Salutari
   tuo semper supplica!

Saevit mare, fremunt venti,
fluctus surgunt turbulenti,
navis currit, sed currenti
   tot occurunt obvia;
hic sirenes voluptatis,
draco, canes, cum piratis,
mortem paene despedatis
   haec intentant omnia.

Post abyssos nunc ad caelum
furens unda fert phaselum;
nutat malus, fluit velum;
   nautae cessat opera;
contabescit in his malis
homo noster animalis;
tu nos, mater spiritis,
   pereuntes libera!

Tu, pertusa caeli rore,
castitatis salvo flore,
novum florem novo more
   protulisti saeculo.
verbum Patri coaequale
corpus intrans virginale
fit pro nobis corporale
   sub ventris umbraculo

Te praevidit et elegit
qui potenter cuncta regit,
nec pudoris claustra fregit
   sacra replens viscera;
nem pressuram, nec dolorem,
contra primae matris morem,
pariendo Salvatorem
   sensisti, puerpera!

Radix sencta, radix viva,
flos et vitis et oliva,
quam nulla vis insitiva
   juvit ut fructuficet;
lampas soli, splendor poli,
qui splendore praees soli,
nos assigna tuae proli,
   ne districte judicet.

szozattv


szozat a tiszta hang Ősök Napja 2017 plakat 660x929 Esztergom-Nagyboldogasszony templom Shakespeare Szentivánéji álom1 Shakespeare Szentivánéji álom színlap aug202017bazilika vacsztistvan arany200 Ordo liturgicus Budapestinensis
 
szentkorona orszagaert alapitvany logo